Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.20.1 | Cic. Fam. 5.20.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.20.4 |
5.20.1
quod igitur fecissem ad urbem , si consuetudo pristina maneret , id , quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium , feci in provincia , neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem , sed tribui tibi tantum , quantum me tribuisse numquam me paenitebit . totum enim scribam meum , quem tibi video nunc esse suspectum , tibi tradidi . tu ei M . Mindium , fratrem tuum , adiunxisti . rationes confectae me absente sunt tecum ; ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem . ita accepi librum a meo servo scriba , ut eundem acceperim a fratre tuo . si honos is fuit , maiorem tibi habere non potui , si fides , maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi ; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur , non habui cui potius id negoti darem , quam cui dedi . illud quidem certe factum est , quod lex iubebat , ut apud duas civitates , Laudicensem et Apamensem , quae nobis maxime videbantur , quoniam ita necesse erat , rationes confectas conlatas deponeremus . itaque huic loco primum respondeo me , quamquam iustis de causis rationes deferre properarim , tamen te exspectaturum fuisse , nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem , quam ob rem . . .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.20.1 | Cic. Fam. 5.20.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.20.4 |